라틴어 문장 검색

Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos.
그들이 심기기가 무섭게 그들의 씨가 뿌려지기가 무섭게 그들의 줄기가 땅에 뿌리를 내리기가 무섭게 그분께서 입김을 부시면 그들은 말라 버리고 폭풍이 그들을 지푸라기인 양 쓸어 가 버린다. (불가타 성경, 이사야서, 40장24)
Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius.
발길이 닿는 곳마다 승리를 불러오는 이를 누가 동방에서 일으키셨느냐? 그분께서 그에게 민족들을 넘겨주시어 그가 임금들을 굴복시킨다. 그는 자기 칼로 그들을 먼지처럼 만들고 자기 활로 그들을 지푸라기처럼 날려 버린다. (불가타 성경, 이사야서, 41장2)
Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.
나는 산과 언덕들을 황폐하게 하고 그 초목들을 모두 메마르게 하리라. 강들을 땅으로 만들고 못들을 메마르게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 42장15)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum.
보라, 그들은 지푸라기처럼 되어 불이 그들을 살라 버리리라. 그들은 그 불길의 위력 앞에서 저 자신도 구해 내지 못한다. 그 불은 몸을 덥힐 숯불도 아니고 그 앞에 앉아 쬘 불도 아니다. (불가타 성경, 이사야서, 47장14)
Et disseminabo eos quasi stipulam, quae raptatur in vento deserti.
내가 너희를 광야의 바람에 날려 다니는 검불처럼 흩으리라. (불가타 성경, 예레미야서, 13장24)
Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
그 기초 위에 어떤 이가 금이나 은이나 보석이나 나무나 풀이나 짚으로 집을 짓는다면, (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장12)
iuvenēs magnōs acervōs stipulae faciunt.
젊은이들은 큰 짚더미를 만든다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat22)
diffūgērunt nivēs, redeunt iam grāmina campīs arboribusque comae. . .
눈들은 흩어지고, 평야들에는 풀들이, 나무들에는 머리카락이 돌아오네. . . (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit11)
stipula stipulae nomine pro culmo abutitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3154)
hinc succos terra feraces Concipit, in multam pubentia gramina surgunt Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:4)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
Sed cito deflorat flores et gramina seuus Deperdit Boreas ubi, dum flos incipit esse, Explicit et florum momento fallitur etas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:3)
Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION